Rozmiar: 15909 bajtów

- 8 -

1311. Oktober 20.

In nomine domini amen. Nos Bolesslaus dei gracia dux Opoliensis notum esse volumus universis et singulis presentem litteram inspecturis, quod inspectis et diligenter visis fidelibus servicijs que nobis Wilhelmus Bohemus noster fidelis multiformiter exhibuit et inpendit et ad huc exhibebit in futuro deo dante, volentes in ipsum nostram munificenciam favorabiliter exercere, Decem Mansos apud Lagewnig situatos cum Silvia, pratis, nemoribus infra terminos seu gades ipsorum Mansorum limitatis, usibus, usufructibus ac proventibus ex dictis Mansis, silvis et pratis provenientibus seu alijs utilitatibus quocumque nomine censeantur, damus, concedimus et resignamus cum sollempnitate, sibi, suis liberis legitimisque posteris eorumdem libere perpetuo in recto et legali feodo, pacifice et quiete possidendos, transferentes omne Ius et dominium, quo alij nostri servitores qui huiusmodi a donacione nostre largitatis possident hereditates in terra nostra, perfruuntur, in dictum Wilhelmum et suos legitimos successores. In cuius rei evidenciam presentibus nostrum sigillum duximus apponendum. Actum et datum apud Strelecz, Infra octavas beati Luce Ewangeliste Quarta feria Anno domini M°. ccc°. xj°. Sub horum nostrorum fidelium testimonio, domini Sandconis de Sucha, domini Nicolai Ymrami, domini Tammonis dicti Quas, Woyslao dicti Cochors, Andree de Sprechod, Clementis de Zyroua, Iaroslay dicti Zadca et alijs multis fide dignis.

Mit dem grossen herzoglichen Siegel, von dem ein Stuck abgebrochen ist. Es ist dasselbe Siegel, dessen Umschrift bei den Czarnowanzer Urkunden p. 2 2 gegeben ist; der Herzog steht mit gezogenem Schwert und Adlerschild in einem Burgthore.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów